logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 5


add another edition

[1] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

[2] Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,

[3] qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :

[4] quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :

[5] et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

[6] Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :

[7] et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.

[8] Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.

[9] Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.

[10] Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

[11] Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.

[12] Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.

[13] Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.

[14] Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :

[15] et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.

[16] Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.

[17] Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.

[18] Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,

[19] et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.

[20] Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.

[21] Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

[22] Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,

[23] et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.

[24] Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

[25] Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

[26] et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :

[27] cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :

[28] dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.

[29] Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.

[30] Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?

[31] Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?

[32] Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.

[33] Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

[34] Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.

[35] Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?

[36] Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.

[37] Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.

[38] Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.

[39] Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.

[40] Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

[41] Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.

[42] Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.

[43] Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.

Marcum, 5