logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 16


add another edition

[1] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.

[2] Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.

[3] Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?

[4] Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.

[5] Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

[6] Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.

[7] Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

[8] At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.

[9] Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.

[10] Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

[11] Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

[12] Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :

[13] et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.

[14] Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

[15] Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.

[16] Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.

[17] Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :

[18] serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.

[19] Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.

[20] Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Marcum, 16