logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 15


add another edition

[1] Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

[2] Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.

[3] Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

[4] Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.

[5] Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

[6] Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

[7] Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

[8] Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.

[9] Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?

[10] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

[11] Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

[12] Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?

[13] At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.

[14] Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.

[15] Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

[16] Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,

[17] et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

[18] Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.

[19] Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

[20] Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.

[21] Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

[22] Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.

[23] Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.

[24] Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

[25] Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.

[26] Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.

[27] Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

[28] Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.

[29] Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas :

[30] salvum fac temetipsum descendens de cruce.

[31] Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

[32] Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

[33] Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

[34] Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

[35] Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.

[36] Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

[37] Jesus autem emissa voce magna expiravit.

[38] Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

[39] Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.

[40] Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :

[41] et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

[42] Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

[43] venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

[44] Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.

[45] Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

[46] Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

[47] Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Marcum, 15