logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 14


add another edition

[1] Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

[2] Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

[3] Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.

[4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?

[5] poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

[6] Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :

[7] semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.

[8] Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.

[9] Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

[10] Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

[11] Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

[12] Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?

[13] Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,

[14] et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?

[15] Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.

[16] Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

[17] Vespere autem facto, venit cum duodecim.

[18] Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

[19] At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?

[20] Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

[21] Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

[22] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.

[23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.

[24] Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

[25] Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

[26] Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

[27] Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

[28] Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

[29] Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

[30] Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

[31] At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

[32] Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.

[33] Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.

[34] Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.

[35] Et cum processisset paululum, procidit super terram : et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora :

[36] et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.

[37] Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?

[38] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

[39] Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

[40] Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

[41] Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

[42] Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.

[43] Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

[44] Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

[45] Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.

[46] At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

[47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam.

[48] Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?

[49] quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.

[50] Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

[51] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.

[52] At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

[53] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.

[54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

[55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.

[56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.

[57] Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :

[58] Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

[59] Et non erat conveniens testimonium illorum.

[60] Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?

[61] Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?

[62] Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.

[63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?

[64] Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

[65] Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.

[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :

[67] et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.

[68] At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

[69] Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.

[70] At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.

[71] Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

[72] Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Marcum, 14