secundum Marcum, 12
[1] Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. •
[2] Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. •
[3] Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. •
[4] Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
[5] Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
[6] Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
[7] Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas. •
[8] Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. •
[9] Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. •
[10] Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : •
[11] a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
[12] Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. •
[13] Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. •
[14] Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ? •
[15] Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam. •
[16] At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
[17] Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. •
[18] Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : •
[19] Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. •
[20] Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
[21] Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
[22] Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
[23] In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
[24] Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
[25] Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. •
[26] De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? •
[27] Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
[28] Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. •
[29] Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est : •
[30] et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. •
[31] Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. •
[32] Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
[33] Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. •
[34] Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. •
[35] Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ? •
[36] Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. •
[37] Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit. •
[38] Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, •
[39] et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
[40] qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium. •
[41] Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. •
[42] Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, •
[43] et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. •
[44] Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum. •