logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 10


add another edition

[1] Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.

[2] Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet vero uxorem dimittere : tentantes eum.

[3] At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?

[4] Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

[5] Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :

[6] ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.

[7] Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :

[8] et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

[9] Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

[10] Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

[11] Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

[12] Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

[13] Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

[14] Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.

[15] Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

[16] Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

[17] Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?

[18] Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.

[19] Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.

[20] At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.

[21] Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

[22] Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.

[23] Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !

[24] Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

[25] Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

[26] Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?

[27] Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

[28] Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

[29] Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

[30] qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.

[31] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

[32] Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.

[33] Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :

[34] et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.

[35] Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

[36] At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?

[37] Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

[38] Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?

[39] At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :

[40] sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

[41] Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.

[42] Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.

[43] Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :

[44] et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

[45] Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

[46] Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.

[47] Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.

[48] Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

[49] Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.

[50] Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

[51] Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.

[52] Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Marcum, 10