secundum Marcum, 1
[1] Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. •
[2] Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. •
[3] Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. •
[4] Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. •
[5] Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. •
[6] Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. •
[7] Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. •
[8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. •
[9] Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane. •
[10] Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. •
[11] Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. •
[12] Et statim Spiritus expulit eum in desertum. •
[13] Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. •
[14] Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, •
[15] et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio. •
[16] Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), •
[17] et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
[19] Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
[20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
[21] Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. •
[22] Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. •
[23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, •
[24] dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. •
[25] Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. •
[26] Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. •
[27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. •
[28] Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
[29] Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. •
[30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa. •
[31] Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
[32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
[33] et erat omnis civitas congregata ad januam.
[34] Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. •
[35] Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. •
[36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
[37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
[38] Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
[39] Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. •
[40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare. •
[41] Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
[42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43] Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
[44] et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. •
[45] At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.