Leviticus, 7
[1] Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est : •
[2] idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
[3] Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
[4] duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
[5] Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
[6] Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
[7] Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
[8] Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. •
[9] Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur : •
[10] sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
[11] Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. •
[12] Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas : •
[13] panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis : •
[14] ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, •
[15] cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. •
[16] Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est : •
[17] quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. •
[18] Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. •
[19] Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea. •
[20] Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. •
[21] Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. •
[22] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[23] Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. •
[24] Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. •
[25] Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
[26] Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. •
[27] Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
[28] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[29] Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. •
[30] Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, •
[31] qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. •
[32] Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
[33] Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
[34] Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. •
[35] Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, •
[36] et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. •
[37] Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, •
[38] quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. •