Leviticus, 6
[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, •
[3] sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, •
[4] convicta delicti, •
[5] reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. •
[6] Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti : •
[7] qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.
[8] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[9] Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit. •
[10] Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,
[11] spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. •
[12] Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. •
[13] Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. •
[14] Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. •
[15] Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :
[16] reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. •
[17] Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. •
[18] Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. •
[19] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : •
[20] Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere : •
[21] quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
[22] sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. •
[23] Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. •
[24] Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
[25] Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. •
[26] Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. •
[27] Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. •
[28] Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. •
[29] Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.
[30] Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. •