Leviticus, 4
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit : •
[3] si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino : •
[4] et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
[5] Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. •
[6] Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. •
[7] Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
[8] Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :
[9] duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
[10] sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
[11] Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
[12] et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. •
[13] Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, •
[14] et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
[15] Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
[16] inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
[17] tincto digito aspergens septies contra velum.
[18] Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
[19] Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :
[20] sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. •
[21] Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.
[22] Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur : •
[23] et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
[24] Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, •
[25] tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
[26] Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. •
[27] Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, •
[28] et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
[29] Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. •
[30] Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
[31] Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
[32] Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :
[33] ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
[34] Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
[35] Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. •