logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Leviticus, 25


add another edition

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :

[2] Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

[3] Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :

[4] septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.

[5] Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :

[6] sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

[7] jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

[8] Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :

[9] et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

[10] Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :

[11] quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,

[12] ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.

[13] Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.

[14] Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,

[15] et juxta supputationem frugum vendet tibi.

[16] Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.

[17] Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

[18] Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

[19] et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

[20] Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?

[21] dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :

[22] seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.

[23] Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :

[24] unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.

[25] Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

[26] Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

[27] computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

[28] Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.

[29] Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

[30] Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.

[31] Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.

[32] Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :

[33] si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.

[34] Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.

[35] Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

[36] ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.

[37] Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

[38] Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.

[39] Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

[40] sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,

[41] et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.

[42] Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :

[43] ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

[44] Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :

[45] et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :

[46] et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.

[47] Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :

[48] post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

[49] et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

[50] supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.

[51] Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :

[52] si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

[53] quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.

[54] Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.

[55] Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.

Leviticus, 25