logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Leviticus, 24


add another edition

[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

[2] Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

[3] extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

[4] Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

[5] Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

[6] quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

[7] et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

[8] Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

[9] eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

[10] Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

[11] Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

[12] Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

[13] Qui locutus est ad Moysen,

[14] dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

[15] Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;

[16] et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

[17] Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

[18] Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

[19] Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :

[20] fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

[21] Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

[22] Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.

[23] Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.

Leviticus, 24