Leviticus, 21
[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, •
[2] nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
[3] et sorore virgine quæ non est nupta viro : •
[4] sed nec in principe populi sui contaminabitur. •
[5] Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. •
[6] Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
[7] Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo, •
[8] et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. •
[9] Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. •
[10] Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet : •
[11] et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur. •
[12] Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. •
[13] Virginem ducet uxorem : •
[14] viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo : •
[15] ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum. •
[16] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[17] Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, •
[18] nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, •
[19] si fracto pede, si manu,
[20] si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. •
[21] Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :
[22] vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
[23] ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. •
[24] Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.