Leviticus, 11
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : •
[2] Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ : •
[3] omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. •
[4] Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. •
[5] Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. •
[6] Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. •
[7] Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat. •
[8] Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. •
[9] Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. •
[10] Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, •
[11] execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
[12] Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
[13] Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum, •
[14] et milvum ac vulturem juxta genus suum, •
[15] et omne corvini generis in similitudinem suam,
[16] struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum : •
[17] bubonem, et mergulum, et ibin, •
[18] et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, •
[19] herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. •
[20] Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. •
[21] Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, •
[22] comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. •
[23] Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis : •
[24] et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum : •
[25] et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. •
[26] Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur. •
[27] Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. •
[28] Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.
[29] Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, •
[30] mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa. •
[31] Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :
[32] et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. •
[33] Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. •
[34] Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. •
[35] Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
[36] Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. •
[37] Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
[38] Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. •
[39] Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum : •
[40] et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. •
[41] Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
[42] Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. •
[43] Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
[44] Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. •
[45] Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. •
[46] Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
[47] ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.