Lamentationes, 5
[1] Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. •
[2] Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. •
[3] Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. •
[4] Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. •
[5] Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
[6] Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. •
[7] Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. •
[8] Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. •
[9] In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. •
[10] Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
[11] Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. •
[12] Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. •
[13] Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. •
[14] Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. •
[15] Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
[16] Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus ! •
[17] Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, •
[18] propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. •
[19] Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. •
[20] Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
[21] Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. •
[22] Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer. •