logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Lucam, 7


add another edition

[1] Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

[2] Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

[3] Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

[4] At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

[5] diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

[6] Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

[7] propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

[8] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

[9] Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

[10] Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

[11] Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

[12] Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

[13] Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

[14] Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

[15] Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

[16] Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.

[17] Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

[18] Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

[19] Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

[20] Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

[21] (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

[22] Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

[23] et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

[24] Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

[25] Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

[26] Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

[27] hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

[28] Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

[29] Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

[30] Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

[31] Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

[32] Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

[33] Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.

[34] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

[35] Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

[36] Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.

[37] Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

[38] et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

[39] Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.

[40] Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

[41] Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

[42] Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

[43] Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit : Recte judicasti.

[44] Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

[45] Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

[46] Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

[47] Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

[48] Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

[49] Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?

[50] Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Lucam, 7