logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Lucam, 6


add another edition

[1] Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.

[2] Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?

[3] Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?

[4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?

[5] Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

[6] Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

[7] Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

[8] Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

[9] Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?

[10] Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

[11] Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

[12] Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

[13] Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :

[14] Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,

[15] Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

[16] et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

[17] Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

[18] qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

[19] Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

[20] Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

[21] Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

[22] Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

[23] Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

[24] Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

[25] Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.

[26] Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

[27] Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

[28] Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

[29] Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

[30] Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.

[31] Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

[32] Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.

[33] Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.

[34] Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.

[35] Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

[36] Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

[37] Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.

[38] Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.

[39] Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?

[40] Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

[41] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?

[42] aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

[43] Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.

[44] Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.

[45] Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

[46] Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?

[47] Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :

[48] similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.

[49] Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.

Lucam, 6