secundum Lucam, 5
[1] Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. •
[2] Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia. •
[3] Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. •
[4] Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. •
[5] Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete. •
[6] Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum. •
[7] Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. •
[8] Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. •
[9] Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
[10] similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. •
[11] Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. •
[12] Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. •
[13] Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. •
[14] Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. •
[15] Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
[16] Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. •
[17] Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos. •
[18] Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. •
[19] Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. •
[20] Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua. •
[21] Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? •
[22] Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
[23] Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
[24] Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. •
[25] Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
[26] Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie. •
[27] Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. •
[28] Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. •
[29] Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. •
[30] Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ? •
[31] Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. •
[32] Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
[33] At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ? •
[34] Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ? •
[35] Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
[36] Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
[37] Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt : •
[38] sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
[39] Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.