logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Lucam, 4


add another edition

[1] Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum

[2] diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.

[3] Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

[4] Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

[5] Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,

[6] et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

[7] Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

[8] Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

[9] Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

[10] Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :

[11] et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

[12] Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

[13] Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

[14] Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.

[15] Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

[16] Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

[17] Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :

[18] Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,

[19] prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.

[20] Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

[21] Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

[22] Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?

[23] Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

[24] Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

[25] In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

[26] et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.

[27] Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

[28] Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

[29] Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

[30] Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

[31] Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

[32] Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

[33] Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,

[34] dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.

[35] Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

[36] Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?

[37] Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

[38] Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.

[39] Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

[40] Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

[41] Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.

[42] Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.

[43] Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

[44] Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

Lucam, 4