logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Lucam, 23


add another edition

[1] Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

[2] Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

[3] Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.

[4] Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.

[5] At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

[6] Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.

[7] Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

[8] Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

[9] Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

[10] Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.

[11] Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

[12] Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.

[13] Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

[14] dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

[15] Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

[16] Emendatum ergo illum dimittam.

[17] Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

[18] Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :

[19] qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

[20] Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

[21] At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

[22] Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.

[23] At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

[24] Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

[25] Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

[26] Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

[27] Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

[28] Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

[29] Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

[30] Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.

[31] Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?

[32] Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

[33] Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

[34] Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

[35] Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

[36] Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

[37] et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

[38] Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.

[39] Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

[40] Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

[41] Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.

[42] Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

[43] Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.

[44] Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.

[45] Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

[46] Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

[47] Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.

[48] Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

[49] Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

[50] Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :

[51] hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :

[52] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :

[53] et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

[54] Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

[55] Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

[56] Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Lucam, 23