secundum Lucam, 21
[1] Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. •
[2] Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
[3] Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. •
[4] Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
[5] Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit : •
[6] Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. •
[7] Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ? •
[8] Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos. •
[9] Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
[10] Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
[11] Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. •
[12] Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum : •
[13] continget autem vobis in testimonium. •
[14] Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :
[15] ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. •
[16] Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
[17] et eritis odio omnibus propter nomen meum :
[18] et capillus de capite vestro non peribit. •
[19] In patientia vestra possidebitis animas vestras. •
[20] Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus : •
[21] tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam, •
[22] quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. •
[23] Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. •
[24] Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. •
[25] Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum : •
[26] arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur : •
[27] et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. •
[28] His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra. •
[29] Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores : •
[30] cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
[31] Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
[32] Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. •
[33] Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
[34] Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :
[35] tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
[36] Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
[37] Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. •
[38] Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.