secundum Lucam, 20
[1] Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, •
[2] et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? •
[3] Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
[4] baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ? •
[5] At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
[6] Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
[7] Et responderunt se nescire unde esset.
[8] Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
[9] Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus. •
[10] Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. •
[11] Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
[12] Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
[13] Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
[14] Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
[15] Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ? •
[16] veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
[17] Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ? •
[18] Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum. •
[19] Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. •
[20] Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. •
[21] Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
[22] Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ? •
[23] Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
[24] ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris. •
[25] Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. •
[26] Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt. •
[27] Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, •
[28] dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. •
[29] Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
[30] Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
[31] Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
[32] Novissime omnium mortua est et mulier.
[33] In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
[34] Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias : •
[35] illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : •
[36] neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. •
[37] Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. •
[38] Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
[39] Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti. •
[40] Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
[41] Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
[42] et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, •
[43] donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. •
[44] David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ? •
[45] Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis : •
[46] Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, •
[47] qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem. •