secundum Lucam, 18
[1] Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, •
[2] dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. •
[3] Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo. •
[4] Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor : •
[5] tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. •
[6] Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
[7] Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
[8] Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? •
[9] Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam : •
[10] Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus. •
[11] Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus : •
[12] jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. •
[13] Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori. •
[14] Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. •
[15] Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. •
[16] Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei. •
[17] Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
[18] Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ? •
[19] Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
[20] Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. •
[21] Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.
[22] Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. •
[23] His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
[24] Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! •
[25] facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. •
[26] Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
[27] Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. •
[28] Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
[29] Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
[30] et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
[31] Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis : •
[32] tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :
[33] et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
[34] Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. •
[35] Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. •
[36] Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
[37] Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
[38] Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
[39] Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
[40] Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
[41] dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
[42] Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
[43] Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.