logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Lucam, 17


add another edition

[1] Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.

[2] Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

[3] Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.

[4] Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.

[5] Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.

[6] Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

[7] Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

[8] et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?

[9] Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?

[10] non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

[11] Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

[12] Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :

[13] et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.

[14] Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

[15] Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

[16] et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.

[17] Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?

[18] Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

[19] Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

[20] Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

[21] neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

[22] Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

[23] Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :

[24] nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.

[25] Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

[26] Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :

[27] edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.

[28] Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :

[29] qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :

[30] secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.

[31] In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.

[32] Memores estote uxoris Lot.

[33] Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

[34] Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :

[35] duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.

[36] Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?

[37] Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

Lucam, 17