logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Lucam, 16


add another edition

[1] Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

[2] Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.

[3] Ait autem villicus intra se : Quid faciam ? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco.

[4] Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

[5] Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?

[6] At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.

[7] Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.

[8] Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

[9] Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.

[10] Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

[11] Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?

[12] Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?

[13] Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

[14] Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.

[15] Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

[16] Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

[17] Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.

[18] Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

[19] Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.

[20] Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

[21] cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

[22] Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.

[23] Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :

[24] et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

[25] Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :

[26] et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

[27] Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :

[28] habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

[29] Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.

[30] At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.

[31] Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

Lucam, 16