secundum Lucam, 15
[1] Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
[2] Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
[3] Et ait ad illos parabolam istam dicens :
[4] Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? •
[5] Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
[6] et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
[7] Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. •
[8] Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? •
[9] Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
[10] Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. •
[11] Ait autem : Homo quidam habuit duos filios : •
[12] et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. •
[13] Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
[14] Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. •
[15] Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. •
[16] Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. •
[17] In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
[18] surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : •
[19] jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
[20] Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. •
[21] Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
[22] Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : •
[23] et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur : •
[24] quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. •
[25] Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum : •
[26] et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
[27] Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
[28] Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
[29] At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. •
[30] Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
[31] At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
[32] epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.