secundum Lucam, 14
[1] Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. •
[2] Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. •
[3] Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ? •
[4] At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
[5] Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ? •
[6] Et non poterant ad hæc respondere illi.
[7] Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos : •
[8] Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
[9] Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. •
[10] Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus : •
[11] quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur. •
[12] Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ; •
[13] sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :
[14] et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
[15] Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. •
[16] At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. •
[17] Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
[18] Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
[19] Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
[20] Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
[21] Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
[22] Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
[23] Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea. •
[24] Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
[25] Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :
[26] Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. •
[27] Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. •
[28] Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, •
[29] ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, •
[30] dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ?
[31] Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
[32] Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
[33] Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. •
[34] Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ? •
[35] Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.