secundum Lucam, 1
[1] Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : •
[2] sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
[3] visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, •
[4] ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. •
[5] Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. •
[6] Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. •
[7] Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. •
[8] Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
[9] secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : •
[10] et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. •
[11] Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. •
[12] Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. •
[13] Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : •
[14] et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : •
[15] erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : •
[16] et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :
[17] et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. •
[18] Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. •
[19] Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. •
[20] Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. •
[21] Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. •
[22] Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
[23] Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : •
[24] post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
[25] Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. •
[26] In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, •
[27] ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. •
[28] Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. •
[29] Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. •
[30] Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
[31] Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : •
[32] hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, •
[33] et regni ejus non erit finis. •
[34] Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? •
[35] Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. •
[36] Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : •
[37] quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
[38] Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. •
[39] Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : •
[40] et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
[41] Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : •
[42] et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. •
[43] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? •
[44] Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
[45] Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
[46] Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : •
[47] et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. •
[48] Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, •
[49] quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
[50] et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
[51] Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. •
[52] Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
[53] Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. •
[54] Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :
[55] sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. •
[56] Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. •
[57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
[58] Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
[59] Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
[60] Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. •
[61] Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
[62] Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
[63] Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. •
[64] Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
[65] Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
[66] et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
[67] Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
[68] Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ : •
[69] et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, •
[70] sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus : •
[71] salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos : •
[72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : •
[73] jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis •
[74] ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
[75] in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. •
[76] Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
[77] ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum •
[78] per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto : •
[79] illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. •
[80] Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. •