logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Josue, 21


add another edition

[1] Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :

[2] locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.

[3] Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.

[4] Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :

[5] et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.

[6] Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.

[7] Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.

[8] Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

[9] De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates : quarum ista sunt nomina,

[10] filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est).

[11] Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.

[12] Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.

[13] Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :

[14] et Jether, et Esthemo,

[15] et Holon, et Dabir,

[16] et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.

[17] De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,

[18] et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.

[19] Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis.

[20] Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.

[21] De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer

[22] et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

[23] De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,

[24] et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

[25] Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.

[26] Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

[27] Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.

[28] Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,

[29] et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

[30] De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

[31] et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

[32] De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.

[33] Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.

[34] Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha

[35] et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.

[36] De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.

[37] De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.

[38] Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.

[39] Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo

[40] cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.

[41] Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.

[42] Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunti in eorum ditionem redacti sunt.

[43] Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

Josue, 21