Josue, 15
[1] Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. •
[2] Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. •
[3] Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, •
[4] atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. •
[5] Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. •
[6] Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben : •
[7] et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. •
[8] Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem : •
[9] pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. •
[10] Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. •
[11] Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. •
[12] Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
[13] Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. •
[14] Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. •
[15] Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. •
[16] Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. •
[17] Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem. •
[18] Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit. •
[19] At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. •
[20] Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
[21] Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
[22] et Cyna et Dimona et Adada,
[23] et Cades et Asor et Jethnam,
[24] Ziph et Telem et Baloth,
[25] Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ; •
[26] Amam, Sama, et Molada,
[27] et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
[28] et Hasersual et Bersabee et Baziothia, •
[29] et Baala et Jim et Esem,
[30] et Eltholad et Cesil et Harma,
[31] et Siceleg et Medemena et Sensenna, •
[32] Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum. •
[33] In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena, •
[34] et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
[35] et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
[36] et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum. •
[37] Sanan et Hadassa et Magdalgad,
[38] Delean et Masepha et Jecthel,
[39] Lachis et Bascath et Eglon,
[40] Chebbon et Leheman et Cethlis,
[41] et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.
[42] Labana et Ether et Asan,
[43] Jephtha et Esna et Nesib,
[44] et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum. •
[45] Accaron cum vicis et villulis suis.
[46] Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
[47] Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
[48] Et in monte : Samir et Jether et Socoth
[49] et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :
[50] Anab et Istemo et Anim,
[51] Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.
[52] Arab et Ruma et Esaan,
[53] et Janum et Beththaphua et Apheca,
[54] Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.
[55] Maon et Carmel et Ziph et Jota, •
[56] Jezraël et Jucadam et Zanoë,
[57] Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.
[58] Halhul, et Besur, et Gedor, •
[59] Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum. •
[60] Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.
[61] In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
[62] et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum. •
[63] Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. •