Job, 8
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit : •
[2] Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ? •
[3] Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ? •
[4] Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ : •
[5] tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus :
[6] si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ ; •
[7] in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
[8] Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam : •
[9] (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) •
[10] Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
[11] Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ? •
[12] Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. •
[13] Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
[14] Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. •
[15] Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget. •
[16] Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. •
[17] Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. •
[18] Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te. •
[19] Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur, •
[20] Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, •
[21] donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. •
[22] Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.