logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 7


add another edition

[1] Militia est vita hominis super terram ; et sicut dies mercenarii, dies ejus.

[2] Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,

[3] sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

[4] Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.

[5] Induta est caro mea putredine ; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.

[6] Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur ; et consumpti sunt absque ulla spe.

[7] Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.

[8] Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.

[9] Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.

[10] Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.

[11] Quapropter et ego non parcam ori meo ; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

[12] Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?

[13] Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo ;

[14] terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

[15] Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

[16] Desperavi, nequaquam ultra jam vivam ; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

[17] Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?

[18] Visitas eum diluculo, et subito probas illum.

[19] Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?

[20] Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?

[21] Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam ; et si mane me quæsieris, non subsistam.

Job, 7