logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 6


add another edition

[1] Respondens autem Job, dixit :

[2] Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !

[3] Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena ;

[4] quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.

[5] Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?

[6] aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?

[7] Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.

[8] Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?

[9] Et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?

[10] Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

[11] Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?

[12] Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.

[13] Ecce non est auxilium mihi in me ; et necessarii quoque mei recesserunt a me.

[14] Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

[15] Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

[16] Qui timent pruinam, irruet super eos nix.

[17] Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.

[18] Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.

[19] Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.

[20] Confusi sunt, quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

[21] Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.

[22] Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?

[23] vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?

[24] Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoravi, instruite me.

[25] Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?

[26] Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

[27] Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

[28] Verumtamen quod cœpistis explete ; præbete aurem, et videte an mentiar.

[29] Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.

[30] Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Job, 6