Job, 5
[1] Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. •
[2] Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. •
[3] Ego vidi stultum firma radice ; et maledixi pulchritudini ejus statim. •
[4] Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. •
[5] Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
[6] Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. •
[7] Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. •
[8] Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum, •
[9] qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
[10] qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;
[11] qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;
[12] qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
[13] qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. •
[14] Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
[15] Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. •
[16] Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum. •
[17] Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes ;
[18] quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
[19] In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. •
[20] In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
[21] A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. •
[22] In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. •
[23] Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. •
[24] Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. •
[25] Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
[26] Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. •
[27] Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. •