Job, 41
[1] Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ? •
[2] Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
[3] Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. •
[4] Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ? •
[5] Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido. •
[6] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. •
[7] Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
[8] Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
[9] Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. •
[10] De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. •
[11] De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. •
[12] Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. •
[13] In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. •
[14] Membra carnium ejus cohærentia sibi : mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. •
[15] Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. •
[16] Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. •
[17] Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax : •
[18] reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.
[19] Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. •
[20] Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. •
[21] Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. •
[22] Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. •
[23] Post eum lucebit semita : æstimabit abyssum quasi senescentem. •
[24] Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. •
[25] Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiæ. •