logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 40


add another edition

[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

[2] Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.

[3] Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris ?

[4] Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?

[5] Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

[6] Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

[7] Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

[8] Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

[9] Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

[10] Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.

[11] Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

[12] Stringit caudam suam quasi cedrum : nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

[13] Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

[14] Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.

[15] Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.

[16] Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus.

[17] Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.

[18] Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

[19] In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

[20] An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?

[21] Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?

[22] Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?

[23] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?

[24] Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?

[25] Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?

[26] Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?

[27] Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.

[28] Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.

Job, 40