logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 4


add another edition

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

[2] Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?

[3] Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;

[4] vacilantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

[5] Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.

[6] Ubi est timor tuus, fortitudo tua ? patientia tua et perfectio viarum tuarum ?

[7] Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ; aut quando recti deleti sunt ?

[8] Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,

[9] flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.

[10] Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

[11] Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.

[12] Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

[13] In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,

[14] pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;

[15] et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.

[16] Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.

[17] Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?

[18] Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;

[19] quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea !

[20] De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

[21] Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.

Job, 4