Job, 38
[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : •
[2] Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? •
[3] Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi. •
[4] Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam. •
[5] Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ? •
[6] super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
[7] cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? •
[8] Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ; •
[9] cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ? •
[10] Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, •
[11] et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. •
[12] Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ? •
[13] et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ? •
[14] Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. •
[15] Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
[16] Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ?
[17] Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ? •
[18] Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
[19] in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit : •
[20] ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
[21] Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ? •
[22] Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, •
[23] quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ? •
[24] Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? •
[25] Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, •
[26] ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, •
[27] ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
[28] Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
[29] De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
[30] In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
[31] Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ? •
[32] Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ? •
[33] Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ? •
[34] Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ? •
[35] Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
[36] Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ? •
[37] Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet ? •
[38] Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ? •
[39] Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis, •
[40] quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
[41] Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ? •