Job, 36
[1] Addens quoque Eliu, hæc locutus est : •
[2] Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. •
[3] Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. •
[4] Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. •
[5] Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens : •
[6] sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
[7] Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. •
[8] Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
[9] indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. •
[10] Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. •
[11] Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
[12] si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. •
[13] Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. •
[14] Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. •
[15] Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. •
[16] Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine. •
[17] Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies. •
[18] Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
[19] Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. •
[20] Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. •
[21] Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam. •
[22] Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. •
[23] Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
[24] Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. •
[25] Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul. •
[26] Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.
[27] Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum, •
[28] qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.
[29] Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, •
[30] et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. •
[31] Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. •
[32] In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat. •
[33] Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. •