logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 35


add another edition

[1] Igitur Eliu hæc rursum locutus est :

[2] Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?

[3] Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

[4] Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.

[5] Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.

[6] Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?

[7] Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?

[8] Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.

[9] Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

[10] Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,

[11] qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?

[12] Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.

[13] Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

[14] Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.

[15] Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.

[16] Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.

Job, 35