Job, 34
[1] Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est : •
[2] Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.
[3] Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. •
[4] Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. •
[5] Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. •
[6] In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato. •
[7] Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam ? •
[8] qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ? •
[9] Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. •
[10] Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas !
[11] Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
[12] Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. •
[13] Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ? •
[14] Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. •
[15] Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
[16] Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :
[17] numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ? •
[18] Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ; •
[19] qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum : opus enim manuum ejus sunt universi. •
[20] Subito morientur, et in media nocte : turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. •
[21] Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
[22] Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, •
[23] neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. •
[24] Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. •
[25] Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. •
[26] Quasi impios percussit eos, in loco videntium : •
[27] qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt : •
[28] ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
[29] Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ? •
[30] Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. •
[31] Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. •
[32] Si erravi, tu doce me : si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
[33] Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cœpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere. •
[34] Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
[35] Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
[36] Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis : •
[37] quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. •