Job, 33
[1] Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
[2] Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis. •
[3] Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. •
[4] Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. •
[5] Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
[6] Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. •
[7] Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. •
[8] Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
[9] Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. •
[10] Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. •
[11] Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas. •
[12] Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine. •
[13] Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ? •
[14] Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. •
[15] Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, •
[16] tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, •
[17] ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, •
[18] eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
[19] Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. •
[20] Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. •
[21] Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. •
[22] Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. •
[23] Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, •
[24] miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
[25] Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ. •
[26] Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. •
[27] Respiciet homines, et dicet : Peccavi : et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
[28] Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
[29] Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, •
[30] ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. •
[31] Attende, Job, et audi me : et tace, dum loquor.
[32] Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum. •
[33] Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.