logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 32


add another edition

[1] Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.

[2] Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.

[3] Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

[4] Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.

[5] Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

[6] Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.

[7] Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

[8] Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

[9] Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.

[10] Ideo dicam : Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

[11] Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus :

[12] et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.

[13] Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.

[14] Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

[15] Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.

[16] Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :

[17] respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.

[18] Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.

[19] En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.

[20] Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.

[21] Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.

[22] Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

Job, 32