Job, 30
[1] Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei : •
[2] quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni : •
[3] egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. •
[4] Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum : •
[5] qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant : •
[6] in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream : •
[7] qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant : •
[8] filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. •
[9] Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. •
[10] Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. •
[11] Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. •
[12] Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. •
[13] Dissipaverunt itinera mea : insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. •
[14] Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. •
[15] Redactus sum in nihilum ; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. •
[16] Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. •
[17] Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. •
[18] In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me. •
[19] Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. •
[20] Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me. •
[21] Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
[22] Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. •
[23] Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. •
[24] Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis. •
[25] Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
[26] Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
[27] Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis. •
[28] Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam. •
[29] Frater fui draconum, et socius struthionum. •
[30] Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
[31] Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. •