Job, 3
[1] Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, •
[2] et locutus est :
[3] Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo ! •
[4] Dies ille vertatur in tenebras ; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
[5] Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
[6] Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
[7] Sit nox illa solitaria, nec laude digna. •
[8] Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. •
[9] Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. •
[10] Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. •
[11] Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ? •
[12] Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ? •
[13] Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem •
[14] cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ; •
[15] aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ; •
[16] aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. •
[17] Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. •
[18] Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. •
[19] Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. •
[20] Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt ?
[21] Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ; •
[22] gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ? •
[23] Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ? •
[24] Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus ; •
[25] quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. •
[26] Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? Et venit super me indignatio. •