logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 27


add another edition

[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

[2] Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

[3] Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

[4] non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.

[5] Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

[6] Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

[7] Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.

[8] Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?

[9] Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?

[10] aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?

[11] Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.

[12] Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini ?

[13] Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

[14] Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :

[15] qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.

[16] Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :

[17] præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

[18] Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.

[19] Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

[20] Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.

[21] Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.

[22] Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.

[23] Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

Job, 27