Job, 25
add another edition
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit : •
[2] Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. •
[3] Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? •
[4] Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? •
[5] Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus : •
[6] quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !
Job, 25