Job, 24
[1] Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. •
[2] Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. •
[3] Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. •
[4] Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. •
[5] Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. •
[6] Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. •
[7] Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore : •
[8] quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. •
[9] Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. •
[10] Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. •
[11] Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. •
[12] De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur. •
[13] Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. •
[14] Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur. •
[15] Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum. •
[16] Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. •
[17] Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant. •
[18] Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. •
[19] Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. •
[20] Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. •
[21] Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. •
[22] Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. •
[23] Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius. •
[24] Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. •
[25] Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ? •