logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 22


add another edition

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

[2] Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?

[3] Qui prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?

[4] Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium ?

[5] Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?

[6] Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

[7] Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

[8] In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

[9] Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

[10] Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

[11] Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.

[12] An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?

[13] Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.

[14] Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

[15] Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,

[16] qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?

[17] qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,

[18] cum ille implesset domos eorum bonis ? quorum sententia procul sit a me !

[19] Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :

[20] nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?

[21] Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.

[22] Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

[23] Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

[24] Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

[25] Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

[26] Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

[27] Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

[28] Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

[29] Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

[30] Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.

Job, 22