logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Job, 21


add another edition

[1] Respondens autem Job, dixit :

[2] Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.

[3] Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba ridete.

[4] Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?

[5] Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

[6] Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

[7] Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?

[8] Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

[9] Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.

[10] Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

[11] Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.

[12] Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

[13] Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

[14] Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

[15] Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?

[16] Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

[17] Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?

[18] Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

[19] Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.

[20] Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

[21] Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?

[22] Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?

[23] Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :

[24] viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :

[25] alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :

[26] et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

[27] Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.

[28] Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?

[29] Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

[30] quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

[31] Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?

[32] Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

[33] Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.

[34] Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?

Job, 21